라틴어 문장 검색

potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit.
(아풀레이우스, 변명 95:2)
et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:4)
remedio sagaci divinae providentiae fatalis dispositio subverti vel reformari potest.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:6)
Potens est quidem dextera domini quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 4:1)
Deo gratias quia non aliter Hipponienses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit, cum dispositione redeundi.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:1)
Omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos, antequam eos absolverem et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem2)
Cum ergo per eos homines qui, priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt, dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri, ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem4)
In quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto, etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores, quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem6)
Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 21:1)
At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 21:6)
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 5:1)
Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 15:1)
, secundo librorum quos De Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 2:1)
Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse ac statim a sese abiecisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 7:1)
Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION