라틴어 문장 검색

sim enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 3:3)
aut, si ne tu quidem vacas, noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebriores, cum tu mihi raro mittas, flagitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 1:11)
itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 626)
omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 2:4)
utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 154:5)
neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:3)
nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:1)
in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 4:1)
Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장2)
cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam imperiosorum populorum et regum inlustrium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:4)
iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장3)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:3)
In leone cataphagae nascuntur et imperiosi;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:23)
Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugantque rostris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION