라틴어 문장 검색

Vir prudens erat et eloquens, sed ingenio asperio et impersio, regi acceptissimus sed nobilitati invisus, populo itidem odiosus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:2)
Facile autem coniicere erat quam absolutam potestatem se crederet rex habere apud ordinex suos ex hoc, quod Dudleius odiosus ille minister regis factus est prolocutor inferioris consessus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 27:2)
euius scilicet generis quod prudentes attonitos reddit, imperitos leviter percellit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:2)
instituto non minus tenui, quam imperito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:68)
Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos praestitisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:7)
Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
quod ex mala et imperita abstractione excitatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:2)
Hoc autem faciunt homines instituto non minus imperito quam tenui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:12)
ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cavillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos juvenes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:11)
nec minus etiam in sensuum nonnullorum odiosis objectis, praecipue in olfactu et gustu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:2)
Hominibus enim zelo fervidis omnis pacifationis mentio est odiosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:4)
Videmus quandoque fieri ut quis doctus et intelligens homines imperitos de aliqua quaestione inter se litigantes audiat, atque perspicue advertat eos idem re ipsa sentiri et in unum convenire, quibus tamen ipsis nunquam dissidendi finis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:23)
Itaque parum proficitur intermiscendo actiones gratas et populares odiosis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:4)
Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:6)
Quin et et in ambientibus ita caute adhaerere ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversae minime odiosus, viam quandam sternit ad honores per medium factionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION