라틴어 문장 검색

et quosdam longissimis implicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exercent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:3)
Quidam etiam, quum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, implicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 15:3)
At lienis sinistra, non eidem septo, sed intestino innexus est, natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:4)
deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 12:6)
Illud ante omnia scire oportet, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, De medicamentorum facultatibus. 2:4)
Isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum circumdatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:8)
maximeque ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione.3)
Si curva est, et velut in orbes quosdam implicatur, pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 1:10)
deinde in longitudinem implicata linamenta, et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:7)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)
ubera prima dabant gremio redolente Napaeae ternaque te nudis innectens Gratia membris adflavit docuitque loqui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae45)
luget Avarities Stygiis innexa catenis cumque suo demens expellitur Ambitus auro.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:73)
iam neque Partheniis innectere retia lustris nec pharetram gestare libet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:130)
"Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis et gener, unanimi consortia discite somni mutuaque alternis innectite vota lacertis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:203)

SEARCH

MENU NAVIGATION