라틴어 문장 검색

Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem ceruicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 1:2)
- Igitur in primis super uulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium uehementer, ne torpeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:3)
isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:5)
si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:3)
Prodest etiam torpentis membri summam cutem exasperasse, vel urticis caesam, vel imposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec removeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:1)
Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 1:3)
non tamen nimium vehementer, ne torpeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:7)
interdum etiam torpet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 7:5)
notus ab inceptis ignobile reppulit horror vulgus et adductus sub verbere torpuit ensis."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:313)
tristi morientia torpent membra fame, venasque sitis consumit apertas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete10)
qua frigoris arte torpuit et maduit prodigiosa silex?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)2)
prima tibi procedat hiems non frigore torpens, non canas vestita nives, non aspera ventis, sed tepido calefacta Noto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:133)
in fine supremo torpentes traxit geminas brumaque perenni foedat et aeterno contristat frigore telas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:147)
vestros an forte petebat importuna choros?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:183)
at nos indecores longo torpebimus aevo omnibus eiectae regnis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION