-
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:1)
-
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:1)
-
Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:1)
-
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
-
suasio autem futurarum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:6)
-
itaque cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:1)
-
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:5)
-
C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:1)
-
Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:4)
-
Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:2)
-
Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut, si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae relinquis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 162:12)
-
haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 105:3)
-
ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissime improbas, aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint quae relinquis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 162:13)
-
primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:5)
-
ego autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam neque approbo, ne omnia improbem quae antea gessi;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 5:4)