라틴어 문장 검색

Incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 3:2)
inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 3:8)
Cadunt etiam in ignora- tionem atque imprudentiam perturbationes animi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:5)
cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam invenitur, pueritia somnus imprudentia vinolentia insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:1)
Accedebat hue ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:2)
Ita quod multorum fugit imprudentiam Unius hominis repperit sollertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.29)
Oro ut imprudentiae Des primum veniam;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.3)
Dubito, constantiam vocare an imprudentiam debeam - agebam enim duodevicensimum annum -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:1)
sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 201:2)
His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:3)
Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:2)
subripere doctus fraude genialis toros, quem Venere tantum scimus inlicita virum, facesse propere ac dedecus nostrae domus asporta ab oculis:
(세네카, 아가멤논 6:33)
Vexat illos imprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 97:2)
omnia enim ista peccata apud aequum iudicem pro innocentia habent imprudentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 142:2)
Imprudentia par in omnibus patrocinium est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION