라틴어 문장 검색

est confusa maledicti Timini versutia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM52)
laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati adicerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장8)
quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 2:1)
At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas istorum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus claudere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 1:1)
inrisere plerique impudentiam aemulationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장10)
non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:2)
domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:1)
ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime refutauit et praesentis et posterae uitae castitate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:1)
aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:4)
mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:5)
eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit, deum esse Hephaestionem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:69)
et maledicta sterilis, quae non pariebat, et:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:3)
"adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:26)
"Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:17)
Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicari, ut pecces.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION