라틴어 문장 검색

quamquam ne impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장8)
inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장5)
Exim largitione potissimos amicorum auxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장1)
alii necessitatem adhibitam credebant a principe sceleris sibi conscio et veniam sperante, si largitionibus validissimum quemque obstrinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장3)
nam ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu propugnant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장5)
Non minus insignis eo anno impudicitia magnorum rei publicae malorum initium fecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장1)
quippe Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장6)
iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem quam in rebus novis esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장3)
sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia quin iussum incendium crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장4)
namque facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem adversum amicos, et ignotis quoque comi sermone et congressu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장3)
sed summum robur in Faenio Rufo praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per saevitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis antibat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni intentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장6)
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장17)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장5)
honorificum id militibus fore, quorum favorem ut largitione et ambitu male adquiri, ita per bonas artis haud spernendum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION