라틴어 문장 검색

Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 3:1)
Eaque re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:1)
Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 16:1)
Quae subito visa, aptataque faberrime, clausorum hebetaverat mentes, ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:2)
Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda, ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis, et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustiis opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 16:2)
Eisdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario, earundem partium nimius fautor, retracti sub vinculis, morte periere poenali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 1:1)
Quibus id mandaverat princeps, ut Lucillianum, socerum suum post depositum militiae munus, digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos eisdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et (quod magis metuebatur), si casus novi quidam exsurgerent, opponendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 9:1)
Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 15:1)
Qui ducens militem rei sufficientem, cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus, superbos barbaros ante colluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus, sed signorum aquilarumque fulgore praestricti, venialem poscerent pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 3:1)
Qui concatervatis copiis fremituque minaci, sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit, et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas eisdem opposuit manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 38:1)
Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 41:1)
Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 2:1)
Qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi, per legiones singulas quingenteni leguntur armati, usu prudenter bellandi comperti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:1)
Hunc scriptor acerrime impugnat, tandem alium in eius locum subrogatum esse vehementer gaudens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 6:3)
Karolus frater eius Gallis, Aquitaneis atque Wasconiis praeerat, sepissime paganorum infestationem sustinens semperque eis censum opponens et numquam in bello victor existens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION