라틴어 문장 검색

Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장4)
Tali condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장5)
Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장2)
clementia cunctis in similes, animosque ligant consortia damni;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:105)
sed magis ex aliis fluxit clementia causis, consulitur dum, Roma, tibi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:28)
nonne vides, ut nostra soror Clementia tristes obtundat gladios fratresque amplexa serenos adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis Perfidia et laceris morientes crinibus hydri lambant invalido Furiarum vincla veneno?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:85)
eadem clementia sani gurgitis inmensum deducit in ostia Gangen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:124)
nam cum vincamur in omni munere, sola deos aequat clementia nobis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:152)
quae nova corrupit nostros clementia mores?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:17)
violentior armis omnibus exugnat nostram clementia gentem, Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim fraudibus ipse meis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:130)
Principio magni custos Clementia mundi, quae Iovis incoluit zonam, quae temperat aethram frigoris et flammae medio, quae maxima natu caelicolum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:3)
nam prima chaos Clementia solvit congeriem miserata rudem vultuque sereno discussis tenebris in lucem saecula fudit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:4)
Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:2)
melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:3)
Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION