라틴어 문장 검색

si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:1)
Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:3)
Quae et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:2)
ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae restitui sanarique non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:1)
tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:2)
sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini, qui tu inpunitior exis atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
(페르시우스, 풍자, satire 566)
Is ergo ad latus constitit meum . . . Ego inquit poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos deferre gratia solet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:14)
Neque ea immerito:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 410)
Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 122)
Te immerito?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 125)
Hic video me esse invisam immerito:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 222)
Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum, Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier Immerito;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 163)
Iam dudum te omnes nos accusare audio Immerito, et me horunc omnium immeritissimo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1118)
Postquam res Asiae Priamique evertere gentem immeritam visum Superis, ceciditque superbum Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia, diversa exsilia et desertas quaerere terras auguriis agimur divom, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur, contrahimusque viros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 1:1)
stultus uterque locum immeritum causatur inique:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 144)

SEARCH

MENU NAVIGATION