라틴어 문장 검색

vel cerae et adipis suillae tantumdem una liquandum, deinde his vinum miscendum, atque ubi quod ex eo impositum est, incaluit, detrahendum, et subinde aliud imponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:7)
eaque, ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 7:2)
heu quantum timui vobis, quid libera tanti militis auderet moles, cum patre remoto ferveret iam laeta novis!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:195)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
sic Agamemnoniam vindex cum Graecia classem solveret, innumeris fervebat vocibus Aulis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:321)
fervet odoratus telis caelestibus agger consumitque senem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix23)
incaluit Pictorum sanguine Thyle;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:14)
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes cognita Rufino, magna cervice triumphat omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet et coniuratos hortatur voce clientes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:171)
si voce gradum maiore citasset, commixtis fervebat aquis;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:219)
Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis herbas ediderint neque adhuc earum semina maturuerint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 1:1)
spongiae quoque ferventi aqua imbutae et expressae litaeque melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:2)
nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die adesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장4)
Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam et incesto paratam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장1)
tarde commovetur, raro incalescit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:3)
sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION