라틴어 문장 검색

Africam vero, iam inde ab exordio Valentiniani , exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores, et crebris caedibus et rapinis intenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 1:2)
Haec inter per Gallias latrociniorum rabies saeva scatebat in perniciem multorum, observans celebres vias, fundensque indistanter quidquid inciderat fructuosum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 10:1)
Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 4:1)
Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 6:1)
Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 27:2)
nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes, furias imminere;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 33:3)
Athanasius favorabilis tunc auriga, ita suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi, non multo postea veneficiis usus incessebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 5:2)
Adventu itaque plurium copiarum animati indices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit, praeter principem, cui tapete et sisyra suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exsiliente Lucifero, urgente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret . . . tempore iaceat, extento strepitu suorum est impeditus quibus assidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, impetrare non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 5:1)
Quibus imminentis periculi metu defixis, revertique iussis ad sua, Caesaream ire tendebat, urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus, cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 18:1)
Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque ad maritimos tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 8:1)
Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio insolito miscendo cuncta concivit, hanc comperimus causam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:1)
Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 7:2)
Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 3:1)
Clausi intra Hemimontanas Gothi, deinde a Romanis emissi, Thraciam rapinis, caedibus, stupris, incendiisque foedant, et Barzimerem, scutariorum tribunum interficiunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장1)
et vastabundi omnes per latitudines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus, sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis, omnia foedissime permiscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION