라틴어 문장 검색

Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 29:1)
Tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 22:3)
atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus iuvaret, nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lecto versarer cupiens videre lucem, ut tecum loquerer simulque ut essem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 503)
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 646)
at parte ex alia florens volitabat Iacchus cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:2)
Oppidulum, quod de domibus copiae colonicae propugnabant, quodque eis, inter pugnandum, perfugio erat, incensum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.43)
Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 8:2)
Quid signorum, quid vestium quidve tabularum raptum incensumque atque proiectum est!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 6:1)
Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 20:1)
extorres idem patria longeque fugati conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, et quo cumque tamen miseri venere parentant et nigras mactant pecudes et manibus divis inferias mittunt multoque in rebus acerbis acrius advertunt animos ad religionem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:2)
principio caput incensum fervore gerebant et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:4)
negat oportere atro die parentare;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 25:2)
Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:2)
Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:1)
— Iuvenisque Choroebus Mygdonides, illis qui ad Troiam forte diebus Venerat insano Cassandrae incensus amore, Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION