라틴어 문장 검색

tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concava, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, telaque praeportant, violenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora volgi conterrere metu quae possint numine divae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:13)
qua voce ferunt Latonam usam, cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 17:3)
tunc pecudum faciles humana ad murmura linguae, Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum, matremque suus conterruit infans:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:22)
Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
Circumfusa duci flevit, gemituque suorum Et non ingratis incessit turba querelis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:60)
Vana specie conterrite leti, Ne dubita, miles, tutos haurire liquores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:70)
divum autem pro divorum, sicut 'Argivum'. incedo incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, ut regina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior, Sallustius sed incedunt per ora vestra magnifici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 464)
incessit ut incedunt pueri;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4971)
sane 'incedit' pro 'incessit', praesens pro praeterito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 76311)
'intercus intercutis'. (veterno) otio, quia plerumque otiosos solet hic morbus incessere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1243)
nam 'incessit reges' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 683)
M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)
Talia monstrantem mecum celebrate Camaenis, Vos qui coelesti gaudetis nectare vesci, NEWTONVM clausi reserantem scrinia Veri, NEWTONVM Musis charum, cui pectore puro Phoebus adest, totoque incessit Numine mentem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 4:1)
Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:4)
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION