라틴어 문장 검색

mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
"tenera, aspera, dura, docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae, sola igitur rapui quidquid Styx abdit avaris gurgitibus, nobis ditissima Tartara debent quos retinent populos, quod volvunt saecula nostrum est, quod miscet mundus, vesana negotia, nostrum, qui fit praevalidas quod pollens gloria vires deserit et cassos ludit fortuna lacertos?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1142)
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici - heu nescis - totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:16)
Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:5)
saepe Diespiter neglectus incesto addidit integrum, raro antecedentem scelestum deseruit pede Poena claudo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 29)
"Ilion, Ilion fatalis incestusque iudex et mulier peregrina vertit in pulverem ex quo destituit deos mercede pacta Laomedon, mihi castaeque damnatum Minervae cum populo et duce fraudulento.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 34)
motus doceri gaudet Ionicos matura virgo et fingitur artibus iam nunc et incestos amores de tenero meditatur ungui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 69)
nec satis adparet, cur versus factitet, utrum minxerit in patrios cineres an triste bidental moverit incestus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:9)
alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:2)
an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 113:1)
incesti damnata et praecipitata de saxo vixit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 243:4)
postulo, ut incesta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:3)
Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:7)
Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:9)
an es casta talis qualis uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque incestam?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION