라틴어 문장 검색

Nam qua cavom esse debet, vel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, vel candenti ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장8)
Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장16)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장4)
tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장4)
— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장3)
Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장19)
— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장48)
— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장54)
Si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장60)
Adiecerunt quidam, ut antequam vincirent, summum una linea inciderent exciderentque:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장38)
Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua vena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장8)
et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장9)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장8)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION