라틴어 문장 검색

Illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장5)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장11)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장14)
Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장15)
Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장18)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장21)
Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장17)
— Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장22)
deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장24)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장39)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장73)
Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장127)
si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장130)
Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장137)
— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)

SEARCH

MENU NAVIGATION