라틴어 문장 검색

Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
Mira edepol sunt, ni hic in ventrem sumpsit confidentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 232)
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 239)
os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 265)
occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 12)
Qua confidentia rogare tu a med argentum tantum audes, impudens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 195)
At confidentia illa militia militatur multo magis quam pondere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2181)
confidentia est inimicos meos me posse perdere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4170)
Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare audet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 230)
et hoc loco fiduciam pro confidentia posuit, cum fiducia in bonis rebus sit, confidentia in malis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1322)
confidentiam enim veteres pro inpudenti audacia dicebant, ut Teren- tius "o ingentem confidentiam".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4445)

SEARCH

MENU NAVIGATION