라틴어 문장 검색

tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concava, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, telaque praeportant, violenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora volgi conterrere metu quae possint numine divae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:13)
suppeditatur enim confestim lumine lumen et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:5)
Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho Orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 16:1)
Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:32)
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:4)
Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:50)
agitatus stimulatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3317)
ecce iterum stimulat phantasia est ad sociorum terrorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5761)
dividit enim furia armenta, cum ab eo stimulantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1489)
me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas eius actiones horreo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 4:2)
me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:4)
abiit illud quod tum me stimulabat quom tibi dabam πρόβλημα *̓αρχιδήμου. multo me hercule magis nunc opto casum illum quem tum timebam vel quem libebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 5:7)
nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 5:6)
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION