라틴어 문장 검색

nam vicia vix ad triplicem pervenit fructum, cum alia legumina proventum ha- beant felicissimum et fertilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 752)
Non multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:4)
quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:4)
nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem locorum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 73:6)
omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:5)
Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes distribui debere reperitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 13:3)
nam hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis argumentis adducatur aut animi permotione cogatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:2)
quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui iuvandi et levandi locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 7:3)
eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:3)
Triangula rectilinea ADB, Adb sunt ultimo in triplicata ratione laterum AD, Ad, inq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 54:2)
Sic & triangula ABC, Abc sunt ultimo in triplicata ratione laterum BC, bc.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 54:5)
Et inde hae areae & haec segmenta erunt in triplicata ratione tum tangentium AD, Ad;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 55:4)
Et si Conisectio Parabolica, inclinatione plani ad conum sectum mutata, vertatur in Hyperbolam, movebitur corpus in hujus perimetro, vi centripeta in centrifugam versa.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 71:3)
Differentia virium, quibus corpus in Orbe quiescente, & corpus aliud in eodem Orbe revolvente aequaliter moveri possunt, est in triplicata ratione communis altitudinis inverse.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 5:1)
Unde liquet vim illam in majore quam triplicata altitudinis ratione decrescere non posse:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION