라틴어 문장 검색

Gens unica terras Incolit a saevo serpentum innoxia morsu, Marmaridae Psyili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:43)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
trinacrio Graecum est propter tria ἄκρα, id est promunturia, Lilybaeum, Pachynum, Pelorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1961)
cyclopea saxa aut quae Cyclops in Ulixen iecit, aut certe Siciliam dicit, quae plurimis locis saxosa promunturia habet, in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipse centum alii curva haec habitant ad litora vulgo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2011)
Lucilius promontorium remis superamus Minervae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2443)
sigea duo sunt Troiae promunturia, Rhoeteum et Sigeum, quod dictum est propter Herculis taciturnitatem, qui prohibitus hospitio a Laomedonte simulavit abscessum, et inde contra Troiam per silentium venit, quod dicitur σιγή. freta lata relucent incendii magnitudinem voluit significare, non hoc describere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3121)
alii dicunt, quod a Pyrrho in domo quidem sua captus est, sed ad tumulum Achillis tractus occisusque est iuxta Sigeum promunturium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5064)
sociique penates vel propter supra dictam coniunctionem Ilionae et Polymestoris, vel quia cum omni hereditate maiorum diviserant etiam deos penates Dardanus et Iasius fratres, quorum alter Thraciam, alter Phrygiam incoluit occupatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 153)
rhoeteas Rhoeteum promontorium Troados:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10813)
phaeacum Corcyram insulam dicit, sitam inter Epirum et Calabriam, ubi regnavit Alcinous, quam incoluerunt Phaeaces.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2912)
alii a promontorio Lacinio, quod Iunoni Thetis dono dederat, quod ante Troicum bellum conlaticia pecunia reges populique fecerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5523)
sane notandum omnium trium promontoriorum Siciliae factam mentionem, ut ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori et proiectaque saxa Pachyni et hic modo saxis Lilybeia caecis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7062)
facit talem etiam alibi figuram, ut Thybris ea fluvium, quam longa est nocte tumentem leniit pro 'quam longa est ipsa nox'. fovere veteres 'fovere' pro diu incolere et inhabitare dixerunt, ut ipse alibi fovit humum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1932)
maleaeque Malea promunturium est Laconicae provinciae, ubi undae sunt sequaces, id est persecutrices, ut capreaeque sequaces inludunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1931)
rhoeteia a Rhoeteo promunturio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6462)

SEARCH

MENU NAVIGATION