라틴어 문장 검색

λεκτο`ν αὐτοτελε`σ ἀπόφαντον ὅσον ἐφ' αὑτῶͺ. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 5:3)
Verum quod maxime eos pupugit illud erat, quod cum incondita turba rem habituri essent, cum qua nulla erat compositionis, aut conditionum, aut legitimi alicuius tractatus spes, si opus esset, sed quae in rapinas et praedam ruitura videbatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:9)
Atque utcunque eventus foret, extremum malorum putabant se illi famelicae et inconditae turbae permittere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:7)
sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experientiae vagae et inconditae undis et ambagibus permissa esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:5)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장54)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
iamne tibi sordent citharae?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae29)
saeva feris natura redit metuensque leonem implorat citharae vacca tacentis opem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:2)
nullo citharae convivia cantu, non pueri lasciva sonant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:67)
sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:3)
Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:2)
Nam praecipue sues cater- vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus elidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:4)
habita indici fides et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri fremitum equorum inmensique et inconditi agminis murmur attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장3)
is natione Numida, in castris Romanis auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, vagos primum et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein more militiae per vexilla et turmas componere, postremo non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION