라틴어 문장 검색

His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:3)
sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:6)
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:3)
Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:26)
Neque enim sufficit eum poenae suae restitui, quam contumacia elusit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 57 2:2)
vidisti natorum quinque parentem, quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:3)
Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:4)
sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 255:3)
Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:1)
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:5)
Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:4)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)
Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:1)
haec est contumacia mea.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION