라틴어 문장 검색

nam et imperitia et et rigor et deformitas adferunt interim frigus, sunt haec actori providenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:2)
sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 255:3)
At Iugurtha cognita uanitate atque imperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장1)
auaritiam, imperitiam atque superbiam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장84)
Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus quam maximum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장1)
Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:1)
Rerum imperitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 6:4)
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:5)
Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:4)
Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:4)
Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:1)
Huc illi accedebat inconstantia iudicii:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:8)
Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ;
(세네카, 행복론, Liber IV 169:1)
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 105:1)
Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION