라틴어 문장 검색

simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장5)
cuius aspectu (ipsa principis verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, nomine patris et studiis populi gravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장7)
iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta, quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa seniores meminerint quae reparari nequibant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장3)
neque in longum dilatum est, sed Silanus additur, nullo crimine nisi quod Cassius opibus vetustis et gravitate morum, Silanus claritudine generis et modesta iuventa praecellebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장2)
igitur vera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 4:1)
seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:2)
sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et sine odio dicendus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장10)
' insigni animo ad coercendam militarem licentiam, minantibus intrepidus, adversus blandientis incorruptus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장5)
multi in utroque exercitu sicut modesti quietique ita mali et strenui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장7)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
iamque totis castris modesti sermones, et inserentibus se centurionibus tribunisque laudari providentia ducis quod coloniam virium et opum validam robur ac sedem bello legisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장4)
At Caecina, velut relicta post Alpis saevitia ac licentia, modesto agmine per Italiam incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장1)
et Triariae licentiam modestum e proximo exemplum onerabat, Galeria imperatoris uxor non immixta tristibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장4)
Et quidem partis modeste distraxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장1)
posita in latus auxilia, infesta Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION