라틴어 문장 검색

iam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 226:2)
et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 90:1)
itaque vixdum iis egressis legatis Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad arma vocantibus ab et Mnasilocho in urbem est inductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 147:1)
postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus, quia pervenire se ad eos videbat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentes naves adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 144:1)
eo mille ferme equites - maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti - tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 428:1)
cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 257:2)
ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:1)
nam ubi mores deteriores increbrescunt in dies, ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 18)
Lesbonicvs Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit [subito] foras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 2104)

SEARCH

MENU NAVIGATION