라틴어 문장 검색

et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장11)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)
Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:1)
— Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari quotiens increpuit bellicus tumultus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:32)
Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장1)
esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 15장5)
incusat spes aegra moras longique videntur stare dies segnemque rotam non flectere Phoebe.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:8)
Increpat Eutropius:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:214)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
His increpat omnes vocibus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:187)
cingi se fervidus ille nescit adhuc graviterque adprensa veste morantem increpat Augustum:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:224)
sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis incusare tuos) patriae mandata vocantis sprevimus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:187)
Quam ob causam sterilitas cacuminis iure ab antiquis incusata est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:4)
ex quo, ut verissime dicit Vergilius, Corda licet vulgi praesciscere namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat,et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 4:3)
neque multo post extincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION