라틴어 문장 검색

Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis domitantque in pulvere currus aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:7)
quotque emissa manu contorsit spicula virgo, tot Phrygii cecidere viri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:8)
" Dixit et adversos telum contorsit in hostis procurrens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:7)
Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens dirigit ictu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:9)
Proluit insano contorquens vertice silvas fluviorum rex Eridanus camposque per omnis cum stabulis armenta tulit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:7)
cum rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore, gubernator magna contorsit equum vi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 228:4)
quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:3)
Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:2)
Strymonius altas Aquilo contorquet nives Libycusque harenas Auster ac Syrtes agit;
(세네카, 아가멤논 10:26)
Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo in te incursantis pertulisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:2)
Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat ;
(세네카, De Providentia, book 1 52:1)
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta minus est timenda, nulla non melior fera est.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:2)
me et Auxanium, praestantissimum virum, tractatus iste non latuit, qui Arvandi amicitias quoquo genere incursas inter ipsius adversa vitare perfidum barbarum ignavum computabamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:1)
"illis in Scythicum Borean iter oraque primi Cyaneis artata maris, nos Thracia visu bella ratae vario tecta incursare tumultu, densarum pecudum aut fugientum more volucrum, heu ubi nunc furiae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권135)
erigit adsuetum dextrae certamen, et alte sustentans rigidumque latus fortesque lacertos consulit ac vasto contorquet turbine, et ipse prosequitur, fugit horrendo per inania saltu iamque procul meminit dextrae servatque tenorem discus, nec dubia iunctave Menesthea victum transabiit meta:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권271)

SEARCH

MENU NAVIGATION