라틴어 문장 검색

Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:7)
Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat.
(불가타 성경, 미카서, 5장7)
Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장6)
Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장15)
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장5)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장51)
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장60)
Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장40)
coniugis an fido consoler memet amore, quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:10)
Infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:19)
nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:2)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIII4)
unde incurvatis aedificiis hoc nomen inpositum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50519)

SEARCH

MENU NAVIGATION