라틴어 문장 검색

E matris utero fulmine eiectus puer mox fulminanti proximus patri stetit.
(세네카, Hercules Furens 7:1)
frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat gentisque tantae, vultus est illi Iovis, sed fulminantis:
(세네카, Hercules Furens 11:5)
perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:2)
tu fulminantem saepe domuisti Iovem, tu furva nigri sceptra gestantem poli, turbae ducem maioris et dominum Stygis, tuque o noverca gravior irata deus, cape hunc triumphum solus et vince Herculem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:8)
pro nimis felix, nimis, si fulminantem et ipsa sensissem Iovem!
(세네카, Hercules Oetaeus 26:32)
fulminat illa oculis et quantum femina saeuit, spectaclum capta nec minus urbe fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 833)
seu Martem simulat modo in catenas missum Lemniacas, modo aut repulso formam imponit apri caputque saetis et tergum asperat hispidisque malis leve incurvat ebur, vel ille fingit hirtam dorsa feram repanda tela attritu adsiduo cacuminantem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium64)
incurventur equi, proterva crurum intrat turba rotas quaterque terni artantur radii, repleta donec intervalla crepent volubilisque frangat margo pedes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium94)
Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo incurvata vadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris1)
Sedebat [0419D] autem imperator more suo potenter in throno regni sui, non duci, non alicui assurgens ad porrigenda oscula, sed flexis genibus dux incurvatus est, incurvati sunt et sui ad osculandum tam gloriosissimum imperatorem et potentissimum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION