라틴어 문장 검색

Postquam exploratum satis est loca nulla labare, depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens, natumque amplexa volucrem arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:2)
Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi, unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:1)
neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa iocosa liber, utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore - Ennius ingenio maximus, arte rudis - explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1195)
"I, scriba, tripictis digere versiculis quae sit subfixa potestas, fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua agnoscat Iudaea legens et Graecia norit et venerata Deum percenseat aurea Roma."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3123)
triplex ille tamen nullo discrimine trina subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet, motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 123)
o triplex honor, o triforme culmen, quo nostrae caput excitatur urbis, cunctis urbibus eminens Hiberis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.66)
Aurorae de parte tribus plaga lucida portis inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum portarum numerus, tris occidualibus offert ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem panditur alta domus, nullum illic structile saxum, sed cava per solidum multoque forata dolatu gemma relucenti limen conplectitur arcu, vestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1240)
gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:3)
illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci conmisit pelago ratem primus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 33)
tibi triplex, unde uxor media currit de nocte vocata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:13)
Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 15:2)
usus autem maxime triplex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:1)
eius triplex usus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:1)
triplex causa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 2:4)
quomodo possint paria bona esse, si triplex eorum condicio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION