라틴어 문장 검색

nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant.
(아풀레이우스, 플로리다 9:9)
"Minus Hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:12)
et coram te corruant inimici pravi.
(ARCHIPOETA, IV120)
obstinati cordis est et cervicis pravae.
(ARCHIPOETA, IX4)
pravorum superbiam premit servitute.
(ARCHIPOETA, IX60)
quero mei similes et adiungor pravis.
(ARCHIPOETA, X12)
Quod tantum scelus si fuerit inpunitum nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:11)
Neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, innixi, neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis pravae cupiditati eius obsisto.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:8)
Et in his disponendis atque faciendis si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter eiusdemque auctoritatem tamquam tui capitis sequereris oboedienter, ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur, nihil habens de vobis dicere pravi.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:7)
Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 13:2)
Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 6:1)
quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit TUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 1:2)
Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem voces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut vidistis, existebant virtutis et corporis, de possessione hominis pugnantium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:5)
Quod si sanguis aliquis pravus aut infensus in regno reliquus sit, honorificum bellum externum remedium fuerit optimum ad eum expurgandum aut rectificandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:9)
Et infortunio quodam galeae pravae quam Parkerus portabat, primo cursu in ore percussus est, ita ut lingua eius gutturi fere affigeretur, unde subito in ipso loco animam efflavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION