라틴어 문장 검색

non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
iam primum sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum verum etiam calles compendiis tortuosos atque pastoria deverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:2)
Ipse caestus colubrina vis est, tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:6)
sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 14:1)
invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem quae plus quam trecentarum amphorarum esset haberet - id satis habitum ad fructus ex agris vectandos, quaestus omnis patribus indecorus visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 673:1)
Hasdrubal, dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, substitit, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 696:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION