라틴어 문장 검색

Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 21:1)
Quod Diocletianus exiguum et suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, documento recenti perterritus, ne vagarentur per Syriam Persae, ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 2:1)
Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 56:1)
Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 86:1)
Denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso, Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus affectus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 9:1)
Cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 20:1)
Et siqua femina cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 13:3)
Post hos elephanti gradientium collium specie, motuque immanium corporum, propinquantibus exitium intentabant, documentis praeteritis formidati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 8:2)
Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:1)
Dum nos impendentium aerumnarum opprimit timor, compertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus, incuriosius gradientes aegros et animalia peterent, diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 4:1)
Quod licet non nulli existimarunt, paucis corruptis, ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati, sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 4:1)
Sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:2)
Documento enim recenti impendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore, bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum, ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 11:2)
Ubi quoniam ei illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam, ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 5:1)
Ideoque iratus, in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION