라틴어 문장 검색

Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:2)
Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:31)
Sed hoc modo consolari quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:34)
Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:36)
numquam enim satiatur appetitus sciendi, donec sciatur ens increatum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:2)
item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:2)
et quia sui pars quelibet non adepto quolibet ubi (quod est impossibile) movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:4)
Et ideo dico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:11)
Si ergo iudicium moveat omnino appetitum et nullo modo preveniatur ab eo, liberum est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:13)
si vero ab appetitu quocunque modo proveniente iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:14)
in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum appetitus delectat:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:5)
ideo aliquibus videtur somnium fuisse appetitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1544)
hic dum boves persequitur, ad regiam pervenit, et ob pulchritudinem appetitus, cum regis filia consuetudinem miscuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 206)
quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:1)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION