라틴어 문장 검색

ceterum, ut coniectura demonstrabat, Dido Phoenissam Tyro profugam condita Carthagine illas opes abdidisse, ne novus populus nimia pecunia lasciviret aut reges Numidarum, et alias infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장4)
nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 3:1)
Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 1:1)
sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:3)
atque illum cupido incessit adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per indigenas advenasque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장6)
quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captivitate scelerum, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장7)
ac nonnumquam post magnam pugnam atque uictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat, iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 1:2)
Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 16:3)
Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum nisi indigenis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 25:1)
proelia nec rauco curant incendere cornu, indigenas sed rite duces et prisca suorum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 98:1)
indigenis sacratus aquis magnique sacerdos Phasidis Arctois Aquites errabat in armis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 310:1)
harum coloniarum accolae indigenaeque, a Senatu Anglico, aliquod indicium, quod, tyrannidem hane diram Anglis praecipue datam demonstret probetque, certe postulare summoque jure petere debent:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.43)
Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:2)
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII17)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION