라틴어 문장 검색

Aliter itaque Filium noun (gr.), id est mentem dicit, aliter animam ipsam mentem appellat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:12)
fontem sapientiae purissimum ipsam noun (gr.) appellat, hoc est sapientiam Patris, quam nihil quantumcunque sit obscurum latere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:58)
" Alio loco "Filium Dei, Suvmbolon appellat, id est "Consiliarium," vel "consilium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:7)
Bardesenes vir Babylonius in duo dogmata apud Indos Gymnosophistas dividit, quorum unum appellat Brachmanas, alterum Samonaos, qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangem fluvium vel publico orizae et farinae alantur cibo;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:9)
Sunt enim quidem multa quae appellantur sophismata, sicut conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:11)
Formam itaque Boetius loco hoc appellavit divinam substantiam secundum hoc quod nullarum formarum fundamentum est. Sanctus quoque Augustinus divinae naturae sinceritatem astruens, lib. XI De civitate Dei, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:11)
Quam quidem incommutabilitatem Dei, immortalitatem ipsius appellamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:2)
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
Sicut enim ab eo qui est appellatur esse essentia, ita ab eo quod est subsistere, substantiam dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:7)
Quod omnis haec locutio ad creaturarum status maxime accommodata sit, ex ea praecipue parte orationis apparet, sine qua nulla dicitur constare perfectio orationis, ex ea scilicet quae verbum appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:14)
et pluraliter, ut dictum est, invisibilia septiformem ejus spiritum, hoc est Spiritum sanctum, intelligi arbitror, qui nonnunquam etiam pro diversitate donorum septem spiritus appellant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:9)
Spiritus vero sanctus, qui amor Dei dicitur, recte per calorem intelligi videtur, cum in omnibus ipsis amor quo calere pectora dicuntur, frequenter calor sive ignis appelletur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:15)
Et Propheta convenienti metaphora Spiritum Domini distinguens, Spiritum oris ejus ipsum appellat (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:5)
Quis enim Trinitatem, vel tres personas in ea sibi coaeternas et coaequales, quarum unaquaeque sit Deus in illis Scripturis dici meminerit, aut Pilatum Pontium appellari, aut ad inferos animam descendisse Christi, et alia quaedam quae in verbis non continentur canonicis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:20)
nam Spiritus appellatur veritatis, et veritas Christus est. Item, Cyrillus episcopus Alexandrinus in epist.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION