라틴어 문장 검색

quin et negato lacte vagientium fletu madescunt parvulorum cunulae, sucum papillae parca nutrix derogat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium45)
tunc patres sanctique multi conditorem praevium iam revertentem secuti tertio demum die carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae51)
"sua dextera cuique est, et Deus omnipotens, non pexo crine virago nec nudo suspensa pede strophioquc recincta nec tumidas fluitante sinu vestita papillas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 212)
hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 180)
barbarus tortor latus omne carpsit, sanguis inpensus, lacerata membra, pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.28)
vix haec ediderat, relaxat ipse indumenta pedum, velut Moyses quondam fecerat ad rubum propinquans.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.46)
"oblita lactis et papillarum inmemor aetas amaris, mox deinde dulcibus refecta poclis mella sumpsit sanguinis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1307)
"ferrum in papillas omne recepero pectusque ad imum vim gladii traham."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis34)
Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:5)
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:12)
nam modo nudatis mecum est luctata papillis, interdum tunica duxit operta moram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 155)
qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, hic victor pugnis, ille futurus equis, inter quos Helene nudis capere arma papillis fertur nec fratres erubuisse deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 144)
nuda tulit arma papilla et texit galea barbara molle caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 324)
"te toga picta decet, non quem sine matris honore nutrit inhumanae dura papilla lupae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 430)
pectora bis cingunt zonae, parvisque papillis invidiam facit ipse sinus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 188)

SEARCH

MENU NAVIGATION