라틴어 문장 검색

. . . Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 84:6)
Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu lavit, abstinentem frugalitas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:22)
In hac enimurbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:5)
Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, Nequitia pariter laudat et frugalitas, Sed haec simpliciter;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Epilogus1)
Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc verecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac servat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 4:2)
Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum ut imaginem quandam priscae frugalitatis adspicere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 4:2)
sed quod cessat ex reditu, frugalitate suppletur, ex qua velut fonte liberalitas nostra decurrit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:3)
ne tibi, optimae indolis iuveni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 6:2)
Varisidium Nepotem valdissime diligo, virum industrium rectum disertum, quod apud me vel potentissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 1:1)
Summum est acumen summa frugalitas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 2:1)
est enim tam parcus et continens, ut non solum delicias verum etiam necessitates valetudinis frugalitate restringat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 9:2)
nullis quaestibus sustinetur, nullus illi nisi ex frugalitate reditus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 5:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximum libertum et procuratorem tuum, domine, per omne tempus, quo fuimus una, probum et industrium et diligentem ac sicut rei tuae amantissimum ita disciplinae tenacissimum expertus, libenter apud te testimonio prosequor, ea fide quam tibi debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 851)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Gavium Bassum, domine, praefectum orae Ponticae integrum probum industrium atque inter ista reverentissimum mei expertus, voto pariter et suffragio prosequor, ea fide quam tibi debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 A1)
Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION