라틴어 문장 검색

Non enim illius videtur amanda societas, qui te producit ad bellum et inito proelio transit ad hostes et tuitionis eis arma ministrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:5)
jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:2)
ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:2)
eos scilicet qui primum spe lucri communis foedus ineuntes dum sibi in iniquo mammona fidem servant, in rebus dumtaxat humanis, ad maximum perveniunt gratum que consensum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:20)
Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:7)
Ille tuus quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid quod tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus et dixit, et fecit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:43)
Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium, vel si verbum protulerit triste;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:8)
Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:1)
Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:44)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Ergo que melius legati nomen inibit Quam Fronesis, cui cuncta Dei secreta loquntur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:11)
Hec docet argutum Martem racionis inire, Aduerse parti concludere, frangere uires Oppositas partemque suam racione tueri, Vestigare uiam ueri falsumque fugare, Scismaticos logice falsosque retundere fratres Et pseudologicos et denudare sophistas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:2)
Arma sitit belli Discordia, prima tumultus Appetit et primi preludia Martis inire Preparat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:2)
cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B] puellae;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION