라틴어 문장 검색

At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장1)
sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장5)
is metu Germanici fidus Romanis, aequabilis in suos, mox superbiam in nos, saevitiam in popularis sumpsit, fretus bellis quae secunda adversum circumiectas nationes exercuerat, et senectutem Tiberii ut inermem despiciens avidusque Armeniae, cui defuncto rege Artaxia Arsacen liberorum suorum veterrimum imposuit, addita contumelia et missis qui gazam a Vonone relictam in Syria Ciliciaque reposcerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장2)
ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam tenebris abscessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장7)
imbellis, inermis cessuros statim ubi ferrum virtutemque vincentium toties fusi adgnovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장4)
et miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장5)
Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장1)
Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장1)
at centurio quamvis inermem, praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a militibus iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장7)
iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 3:1)
introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui occiderant formidolosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장4)
inermes provinciae atque ipsa in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium belli cessurae erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장6)
sit ante oculos Nero quem longa Caesarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut ego cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장8)
igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pacorum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장6)
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION