라틴어 문장 검색

Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)
sed inermes legati regebant, nondum additis Cappadociae legionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장6)
classem e Ponto Byzantium adigi iusserat, ambiguus consilii num omissa Moesia Dyrrachium pedite atque equite, simul longis navibus versum in Italiam mare clauderet, tuta pone tergum Achaia Asiaque, quas inermis exponi Vitellio, ni praesidiis firmarentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장3)
inermem populum gladiis invasere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장8)
ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, in commilitium adsciti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장2)
luce prima inermos plerosque oppressere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장10)
statim confossi sunt eoque intercidere nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장6)
maestum inermium agmen deiectis in terram oculis sequebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장10)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
Flavium Sabinum inermem neque fugam coeptantem circumsistunt, et Quintium Atticum consulem, umbra honoris et suamet vanitate monstratum, quod edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa adversus Vitellium iecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장8)
tum confossum laceratumque et absciso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장7)
sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장3)
aurem tribuni amputavit ac statim confossus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장20)
ex quibus unus, egregium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus illico a Germanis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장7)
nam ad hunc diem flumina ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant Romani ut conloquia congressusque nostros arcerent, vel, quod contumeliosius est viris ad arma natis, inermes ac prope nudi sub custode et pretio coiremus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION