라틴어 문장 검색

nam frustra vitium vitaveris illud, si te alio pravum detorseris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:2)
sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 107:1)
aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:2)
Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 4:1)
Mors enim admota etiam inperitis animum dedit non vitandi inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 8:3)
Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:2)
Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adversus inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 10:2)
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 15:1)
summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:2)
Indignabatur CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 12:6)
Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 114:2)
non te, bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:4)
Quemadmodum quaedam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus et adactis cuneis, non ut frangamus sed ut explicemus, elidimus, sic ingenia vitio prava dolore corporis animique corrigimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:6)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION