라틴어 문장 검색

Primus aratra manu sollerti fecit Osiris Et teneram ferro sollicitavit humum, Primus inexpertae conmisit semina terrae Pomaque non notis legit ab arboribus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 712)
agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 132)
novam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 569:1)
iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 186:1)
multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli, sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 294:1)
ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 235:1)
tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos - erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi viri, inter defectionem ab Romanis, quia ab novis consiliis abhorrebant, pulsi - conloquiis suae partis temptare hominum animos iussit et fidem dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis legibus victuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 343:1)
non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 281:1)
effetos per agros continua fertilitate lassatos, sicut etiam frequenti partu effeta dicitur mulier.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION