라틴어 문장 검색

nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt vitam quam Tartara leti et se scire animi naturam sanguinis esse, aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, nec prosum quicquam nostrae rationis egere, hinc licet advertas animum magis omnia laudis iactari causa quam quod res ipsa probetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:1)
Paralus vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:1)
Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclytus vir sentiat publicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 13:1)
Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:3)
vellem, populis incognita nostris, Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco, Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:61)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Hoc animi nox ilia dedit, quae prima cubili Miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:35)
Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:55)
quem nox si iunxerit una, Et semel amplexus incesto pectore passus Hauserit obscoenum titulo pietatis amorem, Meque tuumque caput per singula forsitan illi Oscula donabit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:22)
Infamem nimio calore Cypron Observes, moneo precorque, Flacce, Messes area cum teret crepantis Et fervens iuba saeviet leonis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC3)
Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae Muta puella fuit, garrula fertur avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXV Luscinia1)
Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 724)
amore pio pueri] casto, non infami.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2961)
et incestum est quaecumque pollutio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1502)

SEARCH

MENU NAVIGATION