라틴어 문장 검색

"didicit pugnas libroque relegit quae gereret campo, primus vix coeperat esse ex infante puer, rabidam cum forte cruentis rictibus atque escas ieiuna fauce parantem plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) arrepta de caute lupam, fractusque molari dissiluit vertex et saxum vulnere sedit, sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat, occurrit monstro vacuus, non robora portans, non pharetras;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces delicias doctumque sui convicia Nili infantem, lingua nimium salibusque protervum, dilexi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum40)
De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire, veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium, vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit, fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 1:3)
nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 62:2)
quorum bonis multatis ex eo quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iovemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 319:1)
usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 309:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION