라틴어 문장 검색

Aeque enim est naturale hominibus mori ac nasci, atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc quam ex illo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:37)
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
(불가타 성경, 호세아서, 11장4)
?et suspendebant infantes a cervicibus eorum ?et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장61)
Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장10)
Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장5)
Bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit ista, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille.
(CARMINA BURANA 6:1)
et infantes alliduntur, ut non possint vivere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM152)
Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἌΦΘΑΣ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장52)
frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장5)
— Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장6)
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장31)
Si vero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, maliciorum ex aqua terendum eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장24)
Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 1, aut cui dictamni Cretici P. 1 adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장56)
Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장28)
Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION