라틴어 문장 검색

- Re infecta, domum redit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.7)
At, cum per biennium fere pacem isto cum rege facere conaretur, re infecta, domum tandem reversus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.43)
Qui non moderabitur irae,infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens, dum poenas odio per uim festinat inulto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0237)
Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:22)
Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster, utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper, ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV21)
sunt auri pondera facti Infectique mihi.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:4)
Plurimum autem aquarum talium influere Ponto, et totam superficiem eius infectam esse dulci liquore, praeter quod ait Salustius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:1)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Ipse sub aurorae primos excedere motus Signa iubet castris, multum frustraque rogatus Ut Libycas metuat fraudes, infectaque semper Punica bella dolis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:10)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Impendisse pudet lacrimas in funere mundi Mortibus innumeris, ac singula fata sequentem Quaerere, letiferum per cuius viscera vulnus Exierit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:35)
Quae seges infecta surget non decolor herba?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:80)

SEARCH

MENU NAVIGATION